1250, març 5
Ponç de Torrelles, bisbe
de Tortosa, atorga la carta pobla de les alqueries de Beniayxó i
Tahalfazar (actual Bell·lloc), en terme de Cabanes
Edició d'Enric Guinot Rodríguez. Les cartes de poblament medievals valencianes. València 1991, pp. 218-220
Notum sit cunctis,
quod nos, Poncius, Dei gratia episcopus dertusensi, et nos Guillermus,
prior, assensu et voluntate nostri capituli, per nos et omnes nostros
successores, damus et concedimus vobis Guillermo Columbi, Petro
Pallarés, Bernardo de Puteis, Aguiloni de Cabanes, et omnibus aliis
populatoribus presentibus atque futuris, terminum alchariarum de
Beniayxó et de Tahalfazar, in quibus villam vestram construetis vos et
laboratores vestri.
Tales terminos assignamus, sicut [sint et]
dividitur cum termino de Benifamez, et vadit ad mesquitas dominicature
nostre, et vadit al podium Perealach, et de podio Perealach ascendit
podium Grossum, et vadit ad barrancum intra encontre de Subarra, et
vadit in serram de Albalato, et reddit ad penes et ad petram fitam. Et
dividit cum Alcoya, et descendit ad vilarium de Aladreny, et ascendit ad
serram de Berriz, sicut aque versant et reddit ad terminum de
Benifamez.
Sicut istis terminis et confrontationibus dicta
villa includitur et terminatur, ita tamen vobis et vestris damus et cum
presenti tradimus, cum terris cultis et incultis, introitibus et
exitibus suis, planis, montaneis, lignis, nemoribus, arboribus generum
diversorum, aquis, fontibus, pratis, pascuis, et suis pertinentiis
omnibus.
Damus et concedimus ad populandum, et colendum et
laborandum, ita tamen quod in dicta villa de Beniayxó et Tahalfazar, et
suis terminis superius assignatis, instituatis octuaginta populatores,
et de [.....] qui vobiscum habeant hereditates francas, liberas et
quietas, ad omnes vestras omnimodas voluntates vestrorumque faciendas.
Retinemus tamen nobis et nostris successoribus
decimam et primiciam panis, scilicet vini et olei, et de omnibus aliis
fructibus quod terra producit, et decimam et primiciam similiter de
omnibus animalibus, in hunc modum: pro vitulo, pullino, eque vel azine,
detis nobis decimam et primiciam fideliter et integre; de pulis vero et
anseribus [.....] si populator unum habuerit aut centum vel amplius, det
nobis unum pro decima quilibet populator.
Et pro locido retinemus nobis, quod pro unaquaque
hereditate populator det nobis unam fanecham, scilicet mediam tritici
et mediam ordei.
Liceatque vobis ferrarium vel ferrarios habere
quos volueritis. Si vero ferrarius fuerit indecens vel malus operator,
et vos a nobis moniti dictum ferrarium corrigere volueritis, nos ipsum
expellere possimus, et vos alium inducatis, qui operam faciat
populatoribus competenter.
De locido vero absolvimus omnes populatores usque
ad festum sancti Johannis Baptiste primo venturo, et ex tunc dictum
locidum habeamus.
Item, retinemus nobis omnes furnos, et molendina,
que in predicto loco fieri potueritis; ita quod nos teneamini vobis
coquere panem pro vicesimo quinto pane, et teneamur vobis bladum molere
pro sexta decima mensura.
Siquidem, retinemus nobis iusticias, firmamenta
et statuta nostra predicta, ac omnia damus vobis et successoribus
vestris ad bonas consuetudines civitatis Ilerde.
Si vero causa vel placitum fuerit inter vos omnes
et vos vel aliquem de universitate vestra, teneamini sub nostro iudice
respondere, qui vobis non possit esse suspectus, et si ab illo
volueritis appellari, liceat ita quod coram alio iudice a nobis
constituto, qui suspectus haberi non possit, causam appellationis
prosequamini sub eodem.
Et si causa sive placitum inter nos et vos
fuerit, liceat vobis semel apellare a baiulo sive iudici nostro, qui ibi
pro nobis fuerit constitutus ad convicinos vestros. Et si aliam
appellationem facere volueritis ad nos faciatis.
Retinemus nobis exercitum, ut quandocumque
episcopus dertusensis, vel ecclesia, exercitum fecerit vel cavalcatam,
theneamini sequi ipsum; sed ad cumulum gratiarum, vos ab omni exercito
vel cavalcata absolvimus, ab hoc festo venturo Pasque usque ad quatuor
annos.
De omnibus siquidem inventionibus vel trobis, habeat inde medietatem inventor et nobis aliam retinemus.
Addimus districtius inhibentes, quod nullus miles
vel populator seu habitator ville de Beniayxó et Tahalfazar, vel totius
termini Mirabeti, in cuius termino predicta villa constitit, guerram
vel pignus aliquod facere presumat, nisi de spetiali licentia episcopi
vel prioris.
Liceatque vobis et successoribus vestris, in
perpetuum, honores et possessiones predicte ville, videlicet de Beniayxó
et de Tahalfazar vendere, impignorare vel alienare nostro populatori,
preter militibus atque sanctis.
Actum est tertio nonas marcii, anno Domini millessimo ducentessimo quadragesimo nono.
Ego Poncius, dertusensi episcopus, subscribo.
Sig+num Guillermi, prioris. Ego, Dominicus, prior
caustralis, subscribo. Sig+num Arnaldi, dertusensi sacriste. Ego
Dominicus, dertusensi archiverius. Sig+num Bernardi Hermaniri. Sig+num
Arnaldi, presbiteri et canonici. Sig+num Guillermi d'Escarós, presbiteri
et canonici.
Sig+num Guillermi Mercerii, notarii publici, qui hec recepit atque scripsit, die, mense, loco et anno quibus supra.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada